|
| |||
|
|
Gaudeamus igitur Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus; (bis) Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem, Nos habebit humus. (bis) Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? (bis) Vadite at superos, Transite ad inferos, Ubi jam fuere. (bis) Vita nostra brevis est, brevi finetur; (bis) Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur. (bis) Vivat Academia, vivant professores, (bis) Vivat membrum quodlibet, Vivat membra quaelibet, Semper sint in flore! (bis) Vivant omnes virgines, graciles, formosae! (bis) Vivant et mulieres, Tenerae, ambiles, Bonae, labriosae! (bis) Vivat et republica et qui illam regit! (bis) Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Quae nos hic protegit! (bis) Pereat tristitia, pereant osores, (bis) Pereat diabolus, Quivis antiburchius Atque irrisores! (bis) |
|||||||||||||